monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 59
{XXVIII} Acetum scillinum inveteratum magis probatur. prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis, gustatu enim discutit poenam eam; item iis qui ieiuni vomant, callum enim faucium facit ac stomachi. odorem oris tollit, gingivas adstringit, dentes firmat, colorem meliorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione purgat et transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter axacuit, comitialibus, melancholicis, vertigini, volvarum strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id sanguine conglobato, nervis infirmis, renium vitiis perquam utile, cavendum exulceratis.